- BUBASTIS vel BUBASTUS
- BUBASTIS, vel BUBASTUSAegypti inferioris civitas Episcopalis in plano posita, ad Arabicum latus alvei,------ Qua dividui pars maxima NiliAd vada decurrit Pelusia Septimus amnis,Lucan. l. 8. v. 465. In hac religiosissime olim colebatur Isis, quae ab ea etiam Bubastis dicta. Ovid. Met. l. 9. v. 689.------ Cum qua latrator Anubis.Sanctaque Bubastis, variisque coloribus Apis.longitud. 63. 06. latitud. 30. 40. Hinc Bubastia, sacra, quae in honorem Isidis quotannis celebrabantur, quorum, praererquam Herodotum, Gratius quoque meminit, in Cynegetico, v. 42.Vix operata suo, sacra ad Bubastia, linoVestitur sonipes aestivi turba CanopiPibeseth Zeiglero, Atzoth Ioan. Leoni dici videtur. Etiam Hephaestus dicta olim, erat ad Nilum, extra Deltam, 30. mill, pass, a Pelusio in Austrum. Baudrand. Fuit olim haec urbs, cum, post Thebanorum Regum potentiam in Asia collapsam, variae in Aegypto minutulae Dominationes exortae essent, peculiaris Regni caput et sedis, quod primus excitaverat Sesonchis, quem vide. Sub Sabacone dein Aethiope, in Aegypto per 50. annos dominante, qui Capitalium facinorum reos non addixerat morti, sed aggeribus, eô modô urbes, maxime Bubastus, sublimiores factae sunt, quam pridem a Sesostre, Herodot. l. 2. c. 137. Coeterum Nomi, Calasiriis adsignati, caput fuerat, unde regni occasio, vide ubi de Calasiriis, Dodecarchia Aegyptiorum, alibique passim, item paulo supra: ut et voce Bochus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.